Nūntiī
84 subscribers
142 photos
166 files
2.18K links
Nūntiī linguā Latīnā. Etiam in: https://twitter.com/nuntii. Canālem cūrat @Rodericus.
Download Telegram
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis
Pecūnia foras ēroganda

Īnferior camera Senātūs Americānōrum post longās morās, quās extrēmae partēs factiōnis dextrae imposuerant, magnam pecūniam Isrāēlītīs et Ūcrāīnēnsibus ērogandam cēnsuit.  Obtrectātōrēs nōluerant pecūniam aliīs gentibus mittere, nisi pecūnia etiam ad līmitēs Americānōs tuendōs solverētur.  Camera superior īnferiōris sententiam ferē statim probāvit.

Dē Americānīs in Africā

Paulō postquam Nigritānī Americānōs mīlitēs iusserant dē suā terrā dēdūcī, Tzadiānī Americānōs iussērunt omnia dēsinere quae in Adji Kossei castrīs aēriīs agerent.  Americānī pauciōrēs quam centum mīlitēs habent in Tzadiā.

Nigritānī autem, quippe quī iam postulāverint ut Americānī mīlitēs abeant, pergunt Americānōs nondum dēductōs prohibēre commeātū.  Castra aēria, quae Americānī in Nigrī posuerant, magnī momentī habēbantur ad latrōnēs reprimendōs per tōtam regiōnem, quae tamen ad Russōs nunc vertī vidētur.  Russī enim ē clandestīnīs et mercēnāriīs Vagneriānīs novum Corpus Africānum constituērunt, quod apertē nunc agit ut Russōrum ūtilitās prōmōveātur.

Speculātōrēs in Germāniā dēprehēnsī

Germānī referunt sē quattuor speculātōrēs Sīnēnsium, duōs aliōs Russōrum, intrā hebdomadem dēprehendisse.  Inter eōs ūnus, quī tantum Jian G. ā magistrātibus appellātur, comēs erat Germānī cīvis in senātum Eurōpaeum cōnscriptī et negotia senātōria Eurōpaea Sinēnsibus prōdidit.

Chiang Kai-shek dētrahendus

Omnēs reliquae statuae, quibus Chiang Kai-shek, ōlim dictātor Formōsēnsium, repraesentātur, ā magistrātibus dētrahentur.  Chiang enim, postquam ā communistīs ē terrā continente exactus erat, Rempūblicam Sinēnsium in īnsulā condidit et populum Formōsae in tantum prosperitātis dūxit, ut hodiē nulla gēns māius ingenium ostendat in rēbus novisimīs fabricandīs; sed etiam lībertātem repressit et dīxit melius sibi vidērī centum innocentēs morī quam ūnum commūnistam vīvere.  Statuīs sublātīs, nulla pūblica memōria commemorābit Rempūblicam ortam esse ē terrā continentī, ubi adhūc sunt magistrātūs nōmine tenus commūnistae.

Nova aēroplāna automata Sīnēnsium

Imāginēs satellitibus caelestibus dēscriptae ostendunt Sinēnsēs nova et automata nunc adhibent aēroplāna, quae ter celerius quam sonus ipse volant et ad centum mīlia pedum suprā maris altitūdinem ascendunt, ut Formōsam īnsulam speculentur.

Reclāmātur in Īnsulīs Fortunātīs

Nivāriae in Īnsulīs Fortunātīs incolae, quī titulōs gerēbant ut “hominēs hīc habitant,” reclāmāvērunt in peregrīnōs quī voluptātis causā īnsulam vīsunt; sperant enim rempūblicam Hispānōrum actūram esse, ut numerus peregrīnantium dēminuātur.  Nam propter numerum vīsitantium quī diaetās condūcunt vel dēversōria poscunt vel etiam domōs sibi emunt, pretium habitātiōnis est adeō auctum, ut incolae vix possint in patriā īnsulā habitāre.

Nobōa victor

Daniel Nobōa, praeses Aequitōriānōrum, studium favōremque populī vidētur obtinēre in suffrāgiīs, quibus salūtem populī ā latrōnibus tueātur.  Plēbis itaque scītū licēbit mīlitibus cum custōdibus pūblicīs urbēs circumīre et scelestōs ē fīnitimīs gentibus poscere in iūs vocandōs.  Dum suffrāgia feruntur, praefectus carcerī in prōvincia occidentālī est interfectus.  Latrōnēs, praecipuē quī cocaīnum mercantur et clam transportant, ōtium tranquillitātemque Aequitōriānōrum ita abripuērunt, ut mēnse Iānuāriō impetum armātum in diurnāriōs tēlevīsificōs coram omnibus fēcerint.

Dē Hāītiā

In Hāītiā latrōnum manūs cōnsociātae portum, quō petroleum importātur, dēnuō obsident.  Dīcunt sē velle Ariēl Henrīcum, quī nōn potest in Hāītiam intrāre sed nōmine tenus auctōritātem quandam habēre dīcitur, tyrannidem dēpōnere; ille prō suā parte prōmīserat sē magistrātum abdīcātūrum eō diē quō extraordinārium concilium ad rempūblicam restituendam inaugurārētur, quī diēs adhūc incertus est atque ignōtus.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō sextō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē tertiō mēnsis Māiī
Humza Iousaf magistrātū abdicat

Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit.  Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset.  Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē magistrātus sibi tollerētur.  Factiō ēius, Caledōnica et Nātiōnālis, quae septendecim annōs pollēbat, vidētur Opificum factiōne dēbilior facta esse, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendae perītōs.  Iousaf quasī in gladium incumbere coactus est postquam ipse cōnsilium, quō sua factiō cum factiōne Viridī auctōritātem partīta esset, dīrupuerat nōn sine offēnsiōne.

Abū Huzeifa occīsus

Exercitus Maliānus refert sē occidisse Abū Huzeifa, quī et “Higgō” vocitābātur, Marociēnsem dūcem latrōnum quī sociātī sunt cum Chalifātū Islāmicō.  Malia et Niger et Burkīna Fāsō saepe oppugnābantur ā latrōnibus Mahomētānīs.  Americānī quinquāgiēns centēna mīlia dollārōrum offerēbant eī, quīcumque deferret Huzeifa, ut qui quattuor mīlitēs Americānōs occīdisset.

Senātor ē senātū Canadēnsium ējectus

Petrus Poilievre, senātor in Canadēnsium senātū et dux factiōnis magistrātibus oppositæ, ējectus est ē senātū cum dīxisset Iustīnum Trudeau, ministrum prīmārium, esse īnsānum, ut quī illicitum ūsum medicāmentōrum reprimere nōllet.  Factiō, cui praeest Poilievre, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendæ perītōs, longē fertur posse factiōnem magistrātuum superāre in comitiīs, quae sunt ante Novembrem mensem annō proximō habenda.

Britannī migrantem in Ruandam mittunt

Aliēnus quī in Britanniam migrāre voluit, suā sponte ēlēgit ut in Ruandam mitterētur.  Quī prīmus dīcitur esse, quī foedere inter Britannōs et Ruandēnsēs pactō ē Britanniā expellātur.  Magistrātūs autem Britannī referunt sē coepisse alienigenās, quī magistrātuum iniussū in fīnēs Britannōrum intrāverint, tenēre quī nōn suā Marte sed nōlentēs in Ruandam dēportentur.

Hāītia

Extraordinārium concilium ad Hāītiānam rempūblicam restituendam diē Martis Edgardum Leblanc Fils, quī ōlim fuerat princeps senātūs Hāītiēnsium, praesidem prō tempore fēcit, et Frederīcum Belizaire, ōlim ministrum juvenibus ludīsque praefectum, prō tempore prīmārium ministrum.  Oportēbit novōs magistrātūs īnsulam, cūius magna pars in dominātū latrōnum iacet, dēnuō in potestātem reīpūblicae redigere et populāria comitia habēre.  Quibus factīs latrōnēs, quī magis quam regimen pollent, coepērunt in quibusdam partibus Portūs Principis, capitis Hāītiae, omnia, quae potuērunt, combūrere.  Incertum igitur manet, utrum Frederīcus Belizaire pacem restituere latrōnēsque reprimere possit.

Dē Americānīs in Nigrī

Russī Mīlitēs in eadem castra intrāvērunt, ubi Americānī ē Nigrī expellendī adhūc versantur.  Americānī māiōrem præfectum mīlitiæ, id est dūcem duābus stellīs insignītum, mīsērunt quī cōnārētur mīlitēs dē Nigrī bene dēdūcere.

Dē Fujian nāvī aēroplānigera

Sinēnsēs diē Mercuriī Fujian, tertiam et novissimam nāvem aēroplānigeram, prīmum in mare mīsērunt.  Tōta nāvis est ā Sēribus facta in Sīnīs secundum cōnsilia Sīnēnsium propria, cum multa dē priōribus nāvibus cōnsiliō Russicō factīs didicerint architectī nāvium.  Nunc sōlī Americānī habent plūrēs nāvēs, quae aēroplāna gerunt, quam Sīnēnsēs, quī classem inter maximās habent.

Nuntius, qui inscribitur diē tertiō mēnsis Māiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē decimō mēnsis Māiī
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.

Sīcāriī dēprehēnsī

Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem.  Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse.  Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum.  Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt.  Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus.

Duo Americānī ā Russīs comprehēnsī

Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur.  Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam.  Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur.  Quam rem pervestīgat exercitus Americānus.

Russicus lēgātī adiūtor mīlitāris expulsus

Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre.  Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs.  Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs.



Ruandēnsēs negant sē profugōs occīdisse

Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī.  Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse.

Cadavera in Mexicō reperta

In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō.  In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs.  Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum.

Nova pecūnia Zimbabuēnsium

Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur.   Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt.

Britannī ūranium parant

Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent.  Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt.  Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae.

Mileī et Puente

Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs.  Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās in perīculum induxisse alienigenīs admittendīs, ac mortem pauperitātemque in Hispānōs intulisse.  Puente, prō suā parte, dīxit sē sua verba nōn dictūrum fuisse, sī ēventum eōrum scīvisset.  Mileī mox Hispāniam vīsitābit ut partēs dextās rōboret.

Nuntius, qui inscribitur diē decimō mēnsis Māiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē septimō decimō mēnsis Māiī
Sīcārius Slovaciānus

Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum.  Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.

Singapūria

Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium.  Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.

Catalaunia

Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit.  Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent.  Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.

Novī magistrātūs Russicī

Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit.  Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus.  In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur.  Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.

Perūvia

Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset.  Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet.  Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt.  Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse.  Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.

Hāītia

Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur.  Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere.  Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt.  Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre.  Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.

Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum.  Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum.  Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.

Novum missile Russicum

Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum.  Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et automata in singulās et sēiunctās urbēs excīdendās perferre.  Russī porrō sēna dēna missilia habent in septem nāvibus subaquāneīs.

Nuntius, qui inscribitur diē septimō decimō mēnsis Māiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī
Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet

Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō.  Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant.  Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere.

Ebrahīm Raīsī mortuus

Ebrahīm Raīsī, praeses Persārum, in montibus suae terrae periīt, cum helicopterum dē caelō dēlapsum esset.  Nullum signum est impetūs factī neque ullīus alterīus reī quae suspiciōnem pervestīgātōribus praebeat.  Inter aliōs, quī in helicopterō periērunt, est HossEIN AmIR-AdollAHian, minister rēbus externīs praepositus.  Luctus quinque diērum indictus est Persīs, et Raīsī est diē Iōvis Meschēdae in Persiā sepultus.  Vīxit annōs sexāginta et trēs.

Ēversōrēs reīpūblicae Congoēnsis comprehēnsī

In populārī rēpūblicā Congoēnsī, mīlitēs prohibuērunt nē rēs pūblica everterētur, cum Christiānus Malanga, cīvis Americānus, Marcellusque fīlius cōnātī essent in summī magistrātūs palātium facere impetum.  Christiānus refertur esse occīsus; duo aliī Americānī, Tyler Thompson et Benjamin Reuben Zalman-Polun, comprehēnsī esse dīcuntur.

Trēs Americānī in Hāītiā occīsī

In Hāītiā trēs Americānī, Christiānī quī caritātis causā cōnābantur Hāītiēnsēs adiuvāre, sunt diē Iōvis ā latrōnibus occīsī.  Custōdēs autem pūblicī auxiliāriī, quōs Keniānī aliaeque gentēs dīxērunt sē missūrōs ad latrōnēs reprimendōs, nōndum advēnērunt.

Nova Calēdonia

Post longās et vehementēs reclāmātiōnēs, quās Emmanuēl Macrōn praeses Gallōrum “insurrectiōnem” sīve repentīnum tumultum ac dēfectiōnem vocāvit, magistrātūs Gallicī negant sē velle vī cogere incolās aboriginēs, quī Canāquī apellāntur, suffrāgium dare recentiōribus, quī plērīque ex Eurōpā oriundī sunt.  Nam Canāquī potestātem, quam in suā īnsulā habent, perdere nōlunt.

Hibernī, Hispānī, Norvēgī Palaestīnōs agnōscunt

Hibernī, Hispānī, Norvēgī diē Mercuriī nūntiāvērunt sē velle rempūblicam Palaestīnōrum rīte agnōscere, ut pax inter Israelītās et Palaestīnōs redintegrārētur.  Jōnās Store, prīmārius minister Norvēgōrum, dīxit nullam fore inter duās illās gentēs pācem, nisi inter duās rēspūblicās.  Israēlītae autem diē Iōvis lēgātōs Hibernōrum, Hispānōrum, Norvēgōrum reprehendērunt.

Purgātur exercitus Russōrum

Quinque Russī, inter quōs Vadim Shamrim praefectus locumtenēns numerātur, nuper comprehēnsī sunt, ut quī accusentur corruptiōnis.  Ā mēnse Aprīlī, quō Timur Ivanov vicārius minister Russiae defendendae comprehēnsus est, magistrātūs vehementer cōnantur corruptiōnem cohibēre, quā Russōrum exercitus bellum in Ūcrāīnēnsēs gerēns apertē vexātur.

Comitia in Britanniā habenda

Rishīus Sunak, minister prīmārius Britannōrum, diē Mercuriī nūntiāvit comitia habenda esse quartō diē mēnsis Iūliī.  Hominēs populāris opīniōnis metiendae perītī negant factiōnī rēbus conservāndīs, cui Sunak praeest, ullam esse in comitiīs spem salūtis.  Sunak autem quīntus est minister prīmārius intrā annōs octō.

Factiō Germanica expulsa

Factiō dextra et Germanica, quae se “alius modus Germānīs” vocat, ē cōnsociātiōne partium dextrārum, quae in senātū Eurōpaeōrum sedent, est expulsa, postquam candidātus ēius praecipuus, Maximiliānus Krah, coram Italīs diurnāriīs asseclās dēfendit Hitleriānae factiōnis, quī secundum bellum omnium gentium gessērunt.  Paulō anteā Marīna LePen, Galla, eandem factiōnem repudiāverat.  Krah porro propter sua verba coactus est ab honōribus factiōnis suae abdīcāre, sed nōn ā factiōne ipsā discēdere: adiūtor autem ēius, quem diurnāriī “Jian G.” sine nōmine familiārī appellant, mēnse Aprīlī comprehēnsus est ut speculātor Sīnēnsis.  Comitia ad novōs Eurōpaeōs senātōrēs ēligendōs mēnse Iūniō habēbuntur[...]
Nūntiī
Nuntii Latini diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō.  Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō…
.

Orca Impacta

Ministeriō rēbus conservandīs praepositō in Novā Zeelandiā dēlātum est spectāculum cinemātographicum in quō vir est cōnātus corpus suum in orcae corpus impingere.  Postquam descenderat in mare, vir nātāvit ad orcam atque ēius fīliam, minimē suspicācēs, et ille cōnātus est animālia iterum tangere.  Magistrātūs sunt “rēvēra obstupefactī” cum audīvissent virum clāmantem “tetigī id, tetigī id.”  Vir multātus est sescentīs nummīs Novae Zeelandiae.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī.

Praeses Damnātus

Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus.  Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta.  Diē porrō Veneris dīxit sē, intrā diem post iūdicium nūntiātum, trecentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum accēpisse ā fautōribus, quī vellent sē vidēre praesidem factum.

Terra in Papuā Novā Guineā lapsa

In Papuā Novā Guineā ad duo mīlia hominum putantur sub terrā lapsā esse sepulta.  Nam sex oppidula sunt terrā obruta in regiōne remōtā, ubi nullae sunt machinae quibus lutum lapidēsque āmoveantur.  Pōns porro in viā, quā ad oppidula sepulta dūcitur, corruit, et imbrēs pergunt efficere ut terra sit cadūca lūbricaque.

Proelia in Marī Rubrō

Houthiānī Iemenītae diē Veneris dictitābant sē missilibus oppugnāsse Americānōrum nāvem āeroplānigeram Eisenhower appellātam, in quam nullum damnum videtur illātum esse.  Americānī autem et Britannī nautae impetūs sex in Iemeniam fēcērunt ut āeroplāna automata et missilia dēlērent.  Houthiānī enim, ut quī amīcī sociīque sint Persārum, solent nāvēs onerāriae in Marī Rubrō oppugnāre et līberum commercium inter gentēs vexāre.

Novus Minister Prīmārius in Hāītiā

Concilium extraordinārium ad rempūblicam Hāītiānam restituendam diē Martis nuntiāvit Geraldus Conille, quī ōlim minister prīmārius septem mēnsēs fuerat, ad tempus minister prīmārius dēnuō creātum īrī.  Concilium anteā selēgerat Frederīcum Bélizaire quī minister prīmārius esset, sed illa sententia est abrogrāta.  Auxiliāriī, quōs ad reprimendōs latrōnēs, quī quattuor partēs Portūs Principis capitis Hāītiae regunt, atque ad pācem redintegrandam prōmīserant Keniānī, nōndum in Hāītiam pervēnērunt, neque certum est eōs ventūrōs esse.

Novus Minister Prīmārius in Batāviā

Factiōnēs, quae ad novum regimen in Batāviā constituendum consociātae sunt, proposuērunt ut Richardus Schoof, ōlim praefectus speculātōribus, creārētur minister prīmārius.  Schoof ipse ad nullam factiōnem pertinet neque in senātū umquam cōnscriptus erat.  Nova consociātiō factiōnum dextrārum, quam Geraldus Wilders composuit, cōnābitur numerum dēminuere immigrantium.

Africa Merīdiōnālis

Suffrāgiīs in Africā Merīdiōnālī lātīs, Congressus Africānus et Natiōnālis, factiō politica quae trīgintā annōs in illā terrā domināta est, nunc nōn vidētur posse māiōrem partem suffrāgiōrum ferre itaque debēbit cum aliīs factiōnibus consociārī ut magistrātūs prōpōnat.  Congressū Africānō et Natiōnālī dominante, res oeconomica pessum īvit, et numerus pauperum crēvit, atque etiam vīs ēlectrica dēficere coepit.

Birmānia cadēns

Mīlitāre regimen Birmānōrum, quod annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō rempūblicam ēverterat, fertur māiōrem partem Birmāniae cessisse latrōnibus gentilīcibus, quae singulīs in regiōnibus gentibusque reīpūblicae nunc pollent.  Regimen mīlitāre nunc ferē ab omnibus līmitibus expulsum est, neque officia reīpūblicae ergā suōs cīvēs vīcīnāsve gentēs gerere posse putātur.  Ad trīciēns centēna mīlia Birmānōrum facta sunt profuga in suā terrā.

Stercus follibus volātilibus missum

Cōrēānī boreālēs in merīdiōnālēs partēs mīsērunt stercus follibus volātilibus vectum, quod “dōnum sincēritātis” vocāvērunt.  Ducentī et sexāginta follēs feruntur līmitēs inter partēs boreālēs et merīdiōnālēs transgressī esse, quōs Boreālēs Cōrēānī dīcunt sē lēge tāliōnis mīsisse, postquam Merīdiōnālēs Cōrēānī similēs follēs genere carminum “K-pop” dictō onerātōs ad septentriōnēs mīsissent.

Tauromachia in Colombiā interdicta

Inter ferē omnēs senātōrēs Colombiānōrum diē Martis convēnit p[...]
Nūntiī
Nuntii Latini diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī. Praeses Damnātus Donaldus Trump, ōlim…
rohibendam, nē quis in arēnā  spectāculī causā cum taurīs pugnāret.  Iōhannēs enim Carolus Lōsāda senātor Colombiānus dīxit cruciātum et barbariem nōn posse partem cultūs cīvīlis habērī.  Nunc igitur tauromachia sīve vēnātiō taurōrum tantum fit in Aequitōriā, Galliā, Hispāniā, Lusitāniā, Mexicō, Perūviā, Venetiolā .

Furtīvae Rēs Antīquae Ītalīs Redditae

Ītalī gaudent ex Americā Foederātā reddī sescentās rēs antīquās, ut signa aenea, nummōs aureōs, opera tessellāta, cōdicēs manū scriptōs. Quae ā fūribus Ītalīs sublāta erant et tam ā mūsēīs Americānīs quam ā prīvātīs cīvibus empta sed nuper sunt ā magistrātibus Americānīs recuperāta atque Italīs restitūta.

Nuntius, qui inscribitur diē trīcēsimō prīmō mēnsis Māiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē septimō mēnsis Iūniī
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī.

Netanyāhū invītātus

Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs.  Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit.  Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse.

Violentia in Germaniā

Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus.  Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī.  Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī.  Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus.

Comitia Mexicāna

Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum.  Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur.

Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent.

Comitia Indōrum

Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū.

Bukēlē inaugurātus

Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset.  Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam.  Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur.

Lēgātus Britannus dīmissus

Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset.  Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī.  Quamquam lēgātus digitum nōn vidētur in manuleā sīve chēlā posuisse, nihilōminus cella glandium in sclōpō īnfixa erat, nec sclōpus, etiam quī exonerātus vidētur, in ullum hominem umquam dīrigī dēbet.

Sīnēnsium Chang’e 6

Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur.  Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre.  Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur.

Boeing Starliner

Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem C[...]
Nūntiī
Nuntii Latini diē septimō mēnsis Iūniī Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī. Netanyāhū invītātus Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius…
aelestem.  Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur.  Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat.

SpaceX Starship

Novissimum et maximum vehiculum, quod SpaceX facit, Starship sīve Nāvis Sīderālis, diē Iōvis ā Texiā cīvitāte in caelum missum est et in mare Indōrum dēlapsum.  Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit.  Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō.

Herculāneum dēformātum

Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī.  Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum.  Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns.

Tyrannosaurus Meirax

Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis’ sīve ‘iuvenosaurī rēgis’ sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā  sepultum repperērunt.  Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum.  Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus!”

Quibus dictīs, grātias auscultātoribus agimus.  Cūrāte ut bene valeātis.

Nuntius, qui inscribitur diē septimō mēnsis Iūniī, primum apparuit ad Nuntii Latini.
Nūntiī
Photo
Nuntii Latini
diē tertiō decimō mēnsis Iūniī
Americānī in Sīnīs vulnerātī

Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs nātō, ob causam ignōtam, sunt cultrō laesī.  Nēmō vidētur graviter esse vulnerātus.

Malaviēnsium vice-praeses periit

Saulus Chilīma, vice-praeses Malaviēnsium, et nōvem aliī periērunt, cum āeroplānum, quō veherentur, subitō dē caelō in montibus dēlapsum esset.  Chilīma modo diē Sōlis reversus est ē Cōrēā Merīdiōnālī.

Comitia Eurōpæa

Suffrāgiīs per tōtam ūniōnem Eurōpaeam ad novōs senātōrēs Eurōpaeōs ēligendōs lātīs, factiōnēs dextrae victōrēs ēvāsērunt et aliās, quae in Galliā et Germaniā pollent, facile superāvērunt.  Maximum enim damnum illātum est in factiōnem Eurōpae Renovandae quae sociāta est cum Emmanuēle Macron praeside Gallōrum, sed etiam clādem tulit factio Viridis.  Inter factiōnēs, quārum auctōritas crēvit, numerantur factiō Eurōpaeī Populī, quae favet Ursulae von der Leyen,  et factiō Identitātis et Populāris Cīvitātis.  Senātus Eurōpaeus numquam anteā erat tantōpere ad dextrās partēs īnclinātus.

Comitia in Gallia indicta

Sōlis diē Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, senātum dīmīsit et nova comitia indīxit, cum in comitiīs Europaeīs dextrae partēs factionem suam superāvisse vidērentur.  Factiō, ad quam Macron ipse pertinet, nē sextam quidem partem suffragiōrum potuit ferre.  Factiō Repūblicānōrum coepit dīcere sē velle cum factiōne dextrā, Restitūtiōne Nātiōnālī, sociārī, quod annīs priōribus prohibitum erat eō cōnsēnsū factiōnum, quī “chorda sānitātis” vocābātur.

Magistrātūs Candidātīque oppugnātī

Mette Frederiksen, ministra prīmāria Dānōrum, nōn malē sē habet postquam vir quīdam eam Havniae verberāvit.  Vir fertur Polōnus fuisse, ūndēquadrāginta annōs nātus et temētō medicāmentīsque inēbriātus.

Item in Britanniā Nigellus Farage, quī factiōnī Reformātiōnem prōmōventī praeest, bis oppugnātus est, prīmum ā fēmina quae pōtiōnem in suam faciem comminus iēcit, deinde ab homine quī lapidēs quōsdam in eum iēcit.  Farage prō suā parte dīxit sē nōn posse ā vītā pūblicā vī dēterrērī.

Operāriī Omnium Gentium comprehēnsī

Iementītae Houthiānī, quī in magistrātūs bellum cīvīle gerunt, ūndecim operāriōs Coetūs Omnium Gentium necnōn aliōs comprehendērunt quī cōnābantur auxilium Iemenītīs afferre et iūra hūmāna prōmōvēre, quōs Houthiānī dīcunt speculātōrēs fuisse opera clandestīna prō Americānīs Isrāēlītīsque suscipientēs.

Ingvārus Gorgan in iūs vocandus

Ingvārus Gorgan, quī praefectus erat mīlitum Moldovānōrum, et ordine et honōribus diē Mercuriī prīvātus est, ut quī putārētur  documenta arcāna speculātōribus Russicīs ab annō bis millēsimō secundō dedisse.  Vērisīmile vidētur Ingvārum in iūs vocātum īrī crīmine māiestātis.

Speculātrix Russica comprehēnsa

Magistrātūs Dānī diē Martis nūntiāvērunt fēminam Russicam esse comprehēnsam, quippe quae pecūniam accēpisset ā Pravfond, cōpiā Russicā quae cūrat falsōs nuntiōs extrā Russiam dīvulgandōs.  Mēnsibus recentioribus hominēs in Germāniā, Austriā, Polōniā, Estōniā sunt ob suspiciōnem prō Russīs speculandī comprehēnsī.  Lēgātus autem Russōrum in Dānōs missus, Vladimirus Barbin nōmine, dīxit speculātōrēs Dānōrum cōnārī Russōs prōvocāre.

Cechī Russōs habent suspectōs

Magistrātūs Cechī virum quendam ex Americā Merīdiānā oriundum dēprehendērunt, quī cōnātus est raedas longās et pūblicās combūrere.  Suspicantur porrō impetum excogitātum esse ā Russīs, quī et suīs opibus facinus fōverint.  Russī ipsī negant sē reī immixtōs esse.  Mēnse priōre, Pōlōnī magistrātūs ūnum Pōlōnum et duō Bielorussōs comprehendērunt quōs suspectōs in incendiīs malō dolō factīs habērent.

Minister Brasiliānus corruptiōnis accūsātus

Custōdēs pūblicī Brasiliānī accūsāvērunt Ioscelīnum Filho, ministrum rērum divulgandārum, et pecūnia[...]
Nūntiī
Nuntii Latini diē tertiō decimō mēnsis Iūniī Americānī in Sīnīs vulnerātī Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs…
e acceptae et pecūniae “lautae” (id est, ita occultātae nē quis originem suspicārētur) et cōnsociātiōnis ad lēgēs violandās.  Filho ipse negat sē quidquam malī fēcisse, dīcēns accūsātiōnem factam esse propter invidiam politicam.  Filho annō priōre in īnfāmiam inciderat cum mīlitārī aeroplānō vectus esset ut auctiōnī equōrum adesset.

Taurus

In Oregōniae cīvitātis urbe Sorōrum, taurus ex arēnā in spectātōrēs exsiluit et per tabernās in āream stātīvam fūgit, hominēs quibus obviam vēnit vulnerāns.  Quattuor enim hominēs referuntur esse vulnerātī.  Nam in plērīsque cīvitātibus occidentālibus et Americānīs armentāriī aliīque rusticī coram spectātōribus solent in arēnam cum taurīs dēscendere nōn ideō, ut Hispānōrum mōre eōs interficiant, sed ut iīs quamvīs ferīs vehantur potius vel eōs fūnibus doment necnōn etiam cum iīs luctentur.  Quibus autem in lūdīs bucolicīs spectātōrēs rārō in perīculum veniunt.

Astronauta diem obiit

Villelmus Anders, praefectus mājor mīlitum āeriōrum et astronauta quī annō millēsimō nōningentēsimō duodēseptuāgēsimō notissimam imāginem tellūris supra lūnam orientis dēscrīpserat, diē Veneris, cum aeroplānum sōlus gubernāret dē caelō dēlapsus est in mare prope īnsulam Jones dictam, nōn longē ā Bellinghāmiā.  Vīxit annōs nōnāgintā.

Nuntius, qui inscribitur diē tertiō decimō mēnsis Iūniī, primum apparuit ad Nuntii Latini.